라틴어 문장 검색

Quales his poenas qualis quantusque minetur, Cadmeae matris praeda cruenta docet.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 613)
Quis furor est, quae mens, densos indagine colles claudentem teneras laedere uelle manus?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 95)
iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:2)
fruantur annona quam furore suo fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 377:6)
patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:3)
Veientes pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos minabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 469:2)
tantus enim tribunos furor tenuit ut non bellum sed vanam imaginem belli ad avertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 180:2)
dedi quippe eos aequum censebant vivosque igni concrematuros minabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 577:2)
negabant consules iam ultra ferri posse furores tribunicios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 9:3)
quid esse aliud quam minari se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 21:1)
ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 359:1)
iam si suffragium detur, hunc qui malum vobis minatur iis qui agros sedesque ac fortunas stabilire volunt praeferetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 548:3)
praedaene interceptorem fraudatoremque etiam malum minari militibus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 550:2)
itaque cum fremitus aperte esset, et quaestor P. Sestius eadem violentia coerceri putaret seditionem posse qua mota erat, misso ad vociferantem quendam militem lictore cum inde clamor et iurgium oreretur, saxo ictus turba excedit, insuper increpante qui volneraverat, habere quaestorem quod imperator esset militibus minatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 551:1)
inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in vincla eos duci iussuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION