라틴어 문장 검색

simul vastatione incendiisque flagrantium villarum venire victorem exercitum intellegebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장9)
sed nihil aeque quam incendium Capitolii, ut finem imperio adesse crederent, impulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장5)
fatali nunc igne signum caelestis irae datum et possessionem rerum humanarum Transalpinis gentibus portendi superstitione vana Druidae canebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장7)
direptis castris faces iniciunt, cunctosque qui proelio superfuerant incendium hausit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장10)
ipsis sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum excidia pensarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장8)
sed tristis nuntius avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne iniecto cremavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장6)
simul visum eundem iuvenem in caelum igne plurimo attolli.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장4)
ego sicut inclitas quondam urbis igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram, corrumpi superfusum spiritum, eoque fetus segetum et autumni putrescere reor, solo caeloque iuxta gravi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장4)
sed proelia dolus incendia inter ipsos, et magna vis frumenti ambusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장12)
visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma et subito nubium igne conlucere templum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장2)
non tamen ausus oppidum Batavorum armis tueri, raptis quae ferri poterant, ceteris iniecto igni, in insulam concessit, gnarus deesse navis efficiendo ponti, neque exercitum Romanum aliter transmissurum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장4)
quid profectum caede et incendiis legionum nisi ut plures validioresque accirentur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장4)
At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis defendentibus interfectis sacerdotibus, quos in arce invenerat, incendio delevit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eaque succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 4:2)
his in ignem coniectis flammae vim transiit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION