라틴어 문장 검색

Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros corporis quod uritur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:1)
Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:3)
Itaque sive partes corporis penetrent versus interius sive penetrent versus exterius, similis est ratio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 244:1)
Si in aliquo corpore naturali poteris excitare motum ad se dilatandum aut expandendum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:3)
non habita ratione, sive corpus illud sit elementare (ut loquuntur), sive imbutum a coelestibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:6)
in posteriore, per texturas et schematismos varios corporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:7)
Unde facile colligitur, colorem non multum rei habere cum naturis alicujus corporis intrinsecis, sed tantum situm esse in positura partium crassiori et quasi mechanica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:3)
Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:10)
Nimirum facile hic occurret intellectui ab hujusmodi efficientibus depravato, quod ad formam albedinis aer semper requiratur, aut quod albedo generetur tantum per corpora diaphana;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:2)
Quin potius apparebit (misso aere et hujusmodi) corpora omnino aequalia (secundum portiones opticas) dare diaphanum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:4)
corpora vero inaequalia per texturam simplicem, dare album;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:5)
corpora inaequalia secundum texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, praeter nigrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:6)
corpora vero inaequalia per texturam compositam, sed omnino inordinatam et confusam, dare nigrum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:7)
Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:5)
Aqua autem fervens, propter facilem transitionem aquae in vaporem et aerem, non tam bene ostendit expansionem aquae in corpore suo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION