라틴어 문장 검색

tum inter torpidos somno paventisque ad necopinatum tumultum et inermis in cubilibus suis oppressos illa caedes edatur a qua vos hesterno die revocatos aegre ferebatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 567:2)
ergo effecisse ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et inbelles inter hostes essent, nec impetum modo Poenorum, sed ne clamorem quidem sustinere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 26:3)
pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 52:1)
sed neque multitudo hostium neque telorum vis arcere impetum eius viri potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 73:2)
et suppressit impetum Romanorum volnus imperatoris Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 79:1)
multa secum quonam inde ire pergeret volventi subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii volgo fremebant et ipse non dissimulabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 95:1)
necopinato pavore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 96:1)
feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:1)
ceterum post rem actam, ut iam resederat impetus animorum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio quidnam egissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 261:1)
quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui resederat excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 264:1)
Aetolorum impetum tardaverat primo coniurationis fama Acarnanicae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 366:1)
qui vage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos ex multis, trepida fuga incidentis semiapertis portarum foribus, in urbem compulit, neque multum afuit quin urbs eodem impetu caperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 557:1)
et mox caedendo confectis ac distractis, ne iter inpediretur, foribus armati impetum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 652:2)
et tumulus primo impetu est captus, et Mago arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena videret neque spem ullam esse, se arcemque et praesidium dedidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 655:1)
necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 727:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION