라틴어 문장 검색

Quid aliud est vitia nostra incendere quam auctores illis inscribere deos et dare morbo exemplo divinitatis excusatam licentiam ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 100:2)
luserunt ista poetae et vanis nos agitavere terroribus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 112:2)
In frigora septemtrionemque vergentibus immansueta ingenia sunt, ut ait poeta :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 84:2)
Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:1)
Nam sive Graeco poetae credimus 'aliquando et insanire iucundum est,' sive Platoni 'frustra poeticas fores compos sui pepulit,' sive Aristoteli' nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit ' :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 154:1)
audit enim voluptatem separari a virtute non posse, deinde vitiis suis sapientiam inscribit et abscondenda profitetur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 60:3)
Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 143:1)
Praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 148:1)
subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:3)
apparet, inquid, te poetas studiose legere:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.13)
Inscripti maleficii sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.1)
Quid, tu putas poetas quae sentiunt scribere?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.32)
Multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt, sed prouocauerunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.53)
et Seneca tradidit Iulium Montanum poetam solitum dicere, inuolaturum se Vergilio quaedam si et uocem posset et os et hypocrisin:
(세네카, Fragmenta, incertae sedis reliquiae, fragment 41)
Othryades paene a sepulcro uictor digitis uulnera conpressit, ut tropaeo Laconem inscriberet.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 16:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION