라틴어 문장 검색

si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, sit tua mutando gratia blanda loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 244)
si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, Memnonio cycnos esse colore putem, sed neque mutatur nigra pice lacteus humor, nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 330)
ergo mutetur scripti sententia nostri, ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 74)
sensus inest cunctis, tollitur arte malum, saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui, iudicium vires destituuntque meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 910)
aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 312)
sic valeant pueri, votum commune deorum, quos laus formandos est tibi magna datos), quanta potes, praebe nostrae momenta saluti quae nisi mutato nulla futura loco est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1327)
laesa furit Iuno, formam mutatque puellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권118)
iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum, quae dedit ingrato fila legenda viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권294)
"nomine mutato causa relata mea est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권308)
"tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes, nam tibi mutatae Libera nomen erit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권339)
"quod bene mutant sedem Berecyntia,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권232)
"captant mutatis sedibus omen idem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권234)
prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato mutavit glandes utiliore cibo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권273)
num tamen est vero propius, cum condita Roma est, transferri iussos in nova tecta Lares mutantesque domum tectis agrestibus ignem et cessaturae supposuisse casae, per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권537)
aspera mutata est in lenem tempore longo littera, quae toto nomine prima fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권287)

SEARCH

MENU NAVIGATION