라틴어 문장 검색

Antiochus postquam a spe societatis Prusiae decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus ad classem quae per aliquot menses ac parata fuerat visendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et duos Scipiones imperatores videbat sustineri non posse, quam quod res navalis ipsa per se aut temptata sibi umquam feliciter aut magnae et certae fiduciae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 293:1)
triumphavit mense intercalario pridie Kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 706:1)
quattuor menses obsidionem Same sustinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 362:1)
triumphare mense Ianuario statuerat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 54:1)
et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 135:3)
secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 502:1)
inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum inierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 617:1)
his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia quae ab Roma renuntiarent, venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 278:1)
sex menses numquam pluvisse memoriae proditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:4)
intra duos menses effecturam ut consul fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 443:3)
frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior - secundae legionis Fulvius tribunus militum is erat - mensibus suis dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 493:1)
Novembres redirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 103:2)
huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 223:1)
et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 118:1)
legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION