라틴어 문장 검색

ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii qui praeerant custodiae portus lembum armatum ad retrahendam eam navem miserunt cum gravi edicto ne reverterentur sine ea.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 38:1)
vis hanc formulam cognitionis esse ut, uter timuerit ne alter dignior videretur regno is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 155:1)
Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non expectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 448:1)
extemplo missi qui legatos comprehenderent, Philoclem qui praesens erat oppresserunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 634:1)
oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 650:1)
quo cum subire Bastarnae vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 661:3)
neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 663:1)
hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 19:2)
et recipi facile esse si in praeda occupati barbari subito opprimantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 31:2)
stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit caesum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 79:2)
tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quingenti perierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 197:1)
et tumultus quidem Gallicus et Ligustinus, qui principio eius anni exortus fuerat, haud magno conatu brevi oppressus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 215:1)
haec secum volutantem in animo, oppressum fato, regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 116:1)
confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optimates opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 141:1)
obruit animum simul luctus metusque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 297:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION