라틴어 문장 검색

Reliquerat autem in ecclesia sua Eburaci Iacobum diaconum, uirum utique ecclesiasticum et sanctum, qui multo exhinc tempore in ecclesia manens, magnas antiquo hosti praedas docendo et baptizando eripuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 2:5)
qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:2)
Cumque rex perfidus nullatenus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a paruo usque ad magnum delere atque exterminare decreuerat, respexit ille ad diuinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV.4)
Euangelizans autem genti episcopus Uilfrid, non solum eam ab erumna perpetuae damnationis, uerum et a clade infanda temporalis interitus eripuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:9)
Ecgfrid rex Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu duce Bercto, uastauit misere gentem innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI].3)
Sed hunc ubi peregrinum atque oriundum de natione Anglorum cognouere carnifices, pepercere illi, neque eum trucidare cum suo uoluere pontifice.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:8)
Ipsa est enim eadem nox, in qua de Aegypto per sanguinem agni Israelitica plebs erepta est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:4)
At vos exiguo pecori, furesque lupique, Parcite:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 113)
Parcite luminibus, seu vir seu femina fiat Obvia:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 218)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
"Parcite, quam custodit Amor, violare puellam, Ne pigeat magno post didicisse malo."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 631)
Non ego te propter parco tibi, sed tua mater Me movet atque iras aurea vincit anus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 635)
Parcite, caelestes:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 93)
Illis eriperes verbis mihi sidera caeli Lucere et puras fulminis esse vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 921)
at tibi, quae pretio uictos excludis amantes, eripiant partas uentus et ignis opes:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 426)

SEARCH

MENU NAVIGATION