라틴어 문장 검색

se invitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed imperio subigi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 229:4)
ea secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 470:4)
invitum se dicere, hominis causa, nec dicturum fuisse ni caritas rei publicae vinceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 18:3)
cum Aequis post aliquanto pugnatum est invito quidem consule, quia loco iniquo subeundum erat ad hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 335:3)
haud tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia invitis iura imposita patres demerent sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 379:1)
arbitris remotis invitus, inquit, quod sequius sit de meis civibus loquor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 401:1)
Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris anni, quod eam rem collega invito ad patres rettulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 351:1)
quippe rem publicam, si a volentibus nequeat, ab invitis ius expetituram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 427:1)
haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum saeviebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 614:1)
nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 49:3)
ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere, et quoniam consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno agitare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 143:1)
L. Minucius bove et statua aurata extra portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 173:1)
nec senatui tanti se civem aut quemquam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 479:4)
ad quorum famam hostium - iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum - dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum impediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret, repente nuntiatur arcem Carventanam ab hostibus occupatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 578:1)
concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 664:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION