라틴어 문장 검색

reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri excidentis aut legere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:3)
optima est autem emendatio verecundiae fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna conscientia sustinetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 104:4)
quoniam tamen omnes, qui non litigabunt, quorum certe bona pars est, sustinere non potest unus, aliquid et personis dabit et ipsorum qui iudicio decernent, ut optimi cuiusque voluntate moveatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 120:1)
hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:3)
numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장11)
Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장4)
proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장9)
Quae cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus, contempto imperio vestro Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장5)
Neque me fallit, quantum cum maximo vestro beneficio negoti sustineam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장5)
profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es[ses]. Sed quoniam humanarum rerum fortuna atque, uti coepisti, perge.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장11)
Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 7:1)
Nempe dolor es, quem podagricus ille contemnit, quem stomachicus ille in ipsis deliciis perfert, quem in puerperio puella perpetitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:8)
ita in senili corpore aliquatenus inbecillitas sustineri et fulciri potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:2)
Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:3)
Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION