라틴어 문장 검색

negent Christum omnem ab aevo animam restitute corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoem et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 12:5)
Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani non celebrando vobiscum solemnia Caesarum quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare, ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur qui nos nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 5:1)
et sequitur ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, vobis in castigationem a deo obveniant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 4:2)
Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 1:1)
Quanti habetis, non dico iam qui1 de vobis daemonia excutiant, non dico iam qui pro vobis quoque vero deo preces sternant, quia forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 2:3)
Persuasum quis habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 1:2)
Nisi forte hoc solum, per quod sui non sunt:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:11)
Qui si forte in disciplinac uigore tepidus cxistat, tuae fraternitatis zelo accendendus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:11)
Cumque in prouinciam uenisset, laborauit multum, ut et eos, qui secum uenerant, ne a fide deficerent, Domino adiuuante contineret, et aliquos, si forte posset, de paganis ad fidei gratiam praedicando conuerteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:16)
Et si forte euenisset, quod tamen raro euenit, ut ad regis conuiuium uocaretur, intrabat cum uno clerico aut duobus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:3)
Uerum noui non hoc esse meriti mei, ut indutias uiuendi uel accipiam, uel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi et indigno uenia, per auxilium eorum, qui illi fideliter seruierunt, propitiari dignatus fuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII. 1:1)
precorque, si aliquid reliquiarum illius penes te habes, adferas mihi, si forte mihi Dominus per eius meritum misereri uoluerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII. 1:3)
Hoc cum regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:2)
Unde merito mouit haec quaestio sensus et corda multorum, timentium, ne forte accepto Christianitatis uocabulo, in uacuum currerent aut cucurrissent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:7)
ne forte, me adueniente ad fores regni caelorum, non sit qui reserat, auerso illo, qui claues tenere probatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION