라틴어 문장 검색

dux Odothaeus erat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:377)
Ut ventum ad sedes, cunctos discedere tectis dux iubet et generum compellat talibus ultro:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:54)
per consanguineos thalamos noctemque beatam, per taedas, quas ipsa tuo regina levavit coniugio sociaque nurum produxit ab aula, indue mente patrem, crescentes dilige fetus ut ducis, ut soceri.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:61)
Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras proelia moturus superis, quod solus egeret conubiis sterilesque diu consumeret annos impatiens nescire torum nullasque mariti inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:13)
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes ante pedes soliumque ducis fudere severam canitiem genibusque suas cum supplice fletu admovere manus, quarum sub iure tenentur omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:16)
solvis Amazonios cinctus, Stymphalidas arcu adpetis, occiduo ducis ab orbe greges tergeminique ducis numerosos deicis artus et totiens uno victor ab hoste redis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:13)
hic Hyperionio Solem de semine nasci fecerat et pariter, forma sed dispare, Lunam, aurorae noctisque duces;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:25)
et quamvis praesens tumor et civilia nuper classica bellatrixque etiamnunc ira caleret, in ducis eximii conspiravere favorem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:58)
cedo equidem et miserum permitto casibus orbem flectite signa, duces.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:122)
His dictis omnes una fremuere manipli quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu, quantum non madidis elisa tonitrua Cauris, secernique negant ereptaque proelia poscunt, insignemque ducem populus defendit uterque et sibi quisque trahit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:129)
Dux inde vetat:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:145)
"spernisne tuas, dux optime, dextras, quas tibi victrices totiens Bellona probavit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:155)
tu, licet occiduo maneas sub cardine caeli, tu mihi dux semper, Stilicho, nostramque vel absens experiere fidem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:162)
Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes cognita Rufino, magna cervice triumphat omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet et coniuratos hortatur voce clientes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:171)
Aurea Fortunae Reduci si templa priores ob reditum vovere ducum, non dignius umquam haec dea pro meritis amplas sibi posceret aedes, quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi maiestas:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION