라틴어 문장 검색

di hominesque illi adfuere pugnae, depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 270:1)
pugna indicio fuit quos gesserint animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 362:1)
quem terrorem non pugnae solum eventu sed nocturna profectione confessi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 372:2)
deinde admiratio incessit quod nec pugnam inirent nec, si ab eo consilio iniquitate loci deterrerentur, opere se valloque circumdarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 385:2)
tertia pugna ad Suessulam commissa est, quia fugatus a M. Valerio Samnitium exercitus omni robore iuventutis domo accito certamine ultimo fortunam experiri statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 417:1)
exercitus, velut haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 420:1)
non venit in mentem pugna apud Regillum lacum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 60:1)
fuit autem civili maxime bello pugna similis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 102:1)
ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 109:1)
tum principum pugna erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 109:3)
simul et Romani exsolutis religione animis velut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 133:1)
qui aliquamdiu pugna atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent aut hebetassent, pellerent tamen hostem, debellatum iam rati perventumque ad extremam aciem, tum consul triariis consurgite nunc inquit, integri adversus fessos, memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum, memores consulis pro vestra victoria morte occubantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 138:2)
ceterum inter omnes cives sociosque praecipua laus eius belli penes consules fuit, quorum alter omnes minas periculaque ab deis superis inferisque in se unum vertit, alter ea virtute eoque consilio in proelio fuit ut facile convenerit inter Romanos Latinosque qui eius pugnae memoriam posteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius futuram haud dubie fuisse victoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 142:2)
Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, exspectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 152:1)
qui Latinorum pugnae superfuerant multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 155:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION