라틴어 문장 검색

Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:13)
Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:9)
magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:4)
Inicio ego phrenitico manum iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam mugientem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:6)
Ecce Afris eruta terris citrea mensa greges servorum ostrumque renidens, ponitur ac maculis imitatur vilius aurum quae sensum trahat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:14)
Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant, grandaevosque patres onerisque ignara iuventus id pro quo metuit, tantum trahit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:21)
Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intus venit comitem aniculam trahens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:2)
| Ipsa corporis pulchritudine me ad se vocante trahebat ad venerem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:1)
Hoc de te merui, ut me in caelo positum ad inferos traheres?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:17)
Atque alius tunicam meam lacerat, alius vincula calceamentorum resolvit ac trahit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:7)
Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit . . . Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:14)
Unde et Petronius Arbiter ait "qui voltur iecur intimum pererrat et pectus trahit intimasque fibras, non est quem lepidi vocant poetae, sed cordis mala, livor atque luxus"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXV*3)
Ecce inter virides iactatur mytilus algas et rauco trahitur lubrica concha sinu.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:3)
Defectus annis et desertus viribus Leo cum iaceret spiritum extremum trahens, Aper fulmineis venit ad eum dentibus Et vindicavit ictu veterem iniuriam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.2)
Et improbum reiecit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Iuvencus, leo, et praedator.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION