라틴어 문장 검색

Neque enim excellens aliqua demonstrandi via sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum praebere et subministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:4)
Verum iis quibus non conjicere et hariolari, sed invenire et scire propositum est, quique non simiolas et fabulas mundorum comminisci, sed hujus ipsius veri mundi naturam introspicere et velut dissecare in animo habent, omnia a rebus ipsis petenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:5)
Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:3)
nec amplius scit, aut potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:6)
Qui autem contrariam huic viam ingressi sunt atque nihil prorsus sciri posse asseruerunt, sive ex sophistarum veterum odio sive ex animi fluctuatione aut etiam ex quadam doctrinae copia in hanc opinionem delapsi sint, certe non contemnendas ejus rationes adduxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:4)
consentaneum (ut videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet utrum aliquid sciri possit) non disputare, sed experiri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:8)
denique, non belle et probabiliter opinari, sed certo et ostensive scire;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:8)
nec amplius scit, aut potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 5:2)
Illi enim nihil sciri posse simpliciter asserunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:3)
nos, non multum sciri posse in natura, ea, quae nunc in usu est, via:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:4)
Primo autem tot seculorum numerus, vere rem reputanti, ad magnas angustias recidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:1)
Quod stupore quodam animum rite rem reputanti perculserit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:3)
secum accusatorie reputando, se aut artis aut authorum vocabula non satis intellexisse, unde ad traditiones et auriculares susurros animum applicat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:3)
At vere rem reputanti, philosophia naturalis, post verbum Dei, certissima superstitionis medicina est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:11)
naturae obscuritatem, vitae brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION