라틴어 문장 검색

angulus iste placet paupertinusque recessus et casa, cui culmo culmina pressa forent, aedificas hic ipse deo venerabile templum, ipse dei templum corpore facte prius, finiti cursus istic vitaeque viaeque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:13)
tertio, quod pro sodalibus fide iunctis, sede discretis frequenter incutiunt et tuta maerorem, quia promptius de actionibus longinquis ambigendisque sinistra quaeque metus augurat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 16:4)
ipse hic Parthicus Arsaces precatur, aulae Susidis ut tenere culmen possit foedere sub stipendiali.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:13)
Etsi plusculum forte discreta, quam communis animus optabat, sede consistimus, non tamen medii itineris obiectu quantum ad solvendum spectat officium nostra sedulitas impediretur, nisi quod per regna divisi a commercio frequentiore sermonis diversarum sortium iure revocamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Iuliano salutem. 1:1)
Solvuntur laudata cohors repetuntque paterna limina, ubi in mediae iamdudum sedibus aulae munera virgineos visus fractura locarat Tydides, signum hospitii pretiumque laboris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:73)
"quid si nunc aliquis patriis rapturus ab oris Deidamian eat viduaque e sede revellat attonitam et magni clamantem nomen Achillis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권37)
Par operi sedes, hinc obvia limina pandit, qui fessus bellis adscitae munere prolis primus iter nostris ostendit in aethera divis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.10)
nec dulcior usquam lecta deae sedes nee si, Pater, ipse teneres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.16)
laborant sub genio, teneat quamvis aeterna crepido, quae superingesti portaret culmina montis caeliferique attrita genu durasset Atlantis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.27)
continuus septem per culmina Martis it fragor et magnae vincit vaga murmura Romae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.29)
"nunc mea felix, nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque immortale iubar vicina sede tueri concessum, semel auctor ego inventorque salutis Romuleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.33)
Cedat equus, Latiae qui contra templa Diones Caesarei stat sede fori - quem traderis ausus Pellaeo, Lysippe.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.37)
"et si flammigeras potuisset scandere sedes hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam56)
digna deae sedes, nitidis nee sordet ab astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam65)
Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis permulsitque comis blandumque reliquit honorem sedibus, et volucres vetuit discedere natos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci3)

SEARCH

MENU NAVIGATION