라틴어 문장 검색

cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad dicendum necessaria videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 3:2)
Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:1)
qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa adpetendos putet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:3)
quo posset urbs et accipere a mari, quo egeret, et reddere, quo redundaret, eodemque ut flumine res ad victum cultumque maxime necessarias non solum mari absorberet, sed etiam invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum summo esse imperio praebituram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 15:2)
Accessit eo numerus, res cum ad vitam necessaria, tum una inmutabilis et aeterna;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 2:3)
Itaque nullus interitus est rei publicae naturalis ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, verum etiam optanda persaepe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 46:3)
Koronne,Bielowsk Quicumque epulis et conviviis et sumptibus existimationem hominum sibi conciliant, palam ostendunt sibi verum decus, quod ex virtute ac dignitate nascitur, deficere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Librorum de Re Publica incertorum Fragmenta 7:3)
quo facto pater Rex ipse Priamus somnio mentis metu Perculsus curis sumptus suspirantibus Exsacrificabat hostiis balantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 63:3)
tibi enim nota sunt, mihi ad commemorandum non necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 177:9)
Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputationum res ad beate vivendum maxime necessarias aperuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 3:2)
Quod enim is, qui divinat, praedicit, id vero futurum est, ut ne illud quidem sciam quale sit, quod Deiotarum, necessarium nostrum, ex itinere aquila revocavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 28:2)
conceptio contra naturam fortasse, sed partus prope necessarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 72:1)
quodquoniam illud negatis, hoc necessario confitendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 189:9)
quo facto pater rex ipse Priamus somnio mentis metu perculsus curis sumptus suspirantibus exsacrificabat hostiis balantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 63:3)
permulta collecta sunt ab Antipatro quae mirabiliter a Socrate divinata sunt, quae praetermittam, tibi enim nota sunt, mihi ad commemorandum non necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 177:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION