라틴어 문장 검색

Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 33:1)
Sed cum annum quadragensimum transisset et in Gallia moraretur, delatum est ad eum indicium L. Cinnam, stolidi ingenii virum, insidias ei struere ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 52:1)
diligentius enim vivit, cui aliquid integri superest.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:4)
Diutius me morari hic patere, non ut blandum auribus tuis (nec enim hic mihi mos est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 8:1)
nullum invenies exilium, in quo non aliquis animi causa moretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 30:5)
Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso quicquid lacrimarum fortunae meae superfuit tuae fundere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 7:3)
Tunc tibi litterae tuae tam diu ac tam fideliter amatae gratiam referant, tunc te illae antistitem et cultorem suum vindicent, tunc Homerus et Vergilius tam bene de humano genere meriti, quam tu et de illis et de omnibus meruisti, quos pluribus notos esse voluisti quam scripserant, multum tecum morentur;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 43:2)
Nam si nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 48:2)
Adulescentulus tamen ac propemodum puer tanto animo tulit illam familiae suae super ipsum Pauli triumphum concidentis subitam vastitatem, quanto debuit ferre vir in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset aut Carthago superesset.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 86:2)
Satis praestiterit ratio, si id unum ex dolore, quod et superest et abundat, exciderit;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 113:1)
- ipsum imperatorem superfuisse ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:6)
" Primum puta illi superfuisse - comprende quantum plurimum procedere homini licet :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 123:2)
vixit enim quantum debuit vivere, nihil illi iam ultra supererat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 126:2)
Ut in praeceps datis corporibus nullum sui arbitrium est nec resistere morarive deiecta potuerunt, sed consilium omne et paenitentiam irrevocabilis praecipitatio abscidit et non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset, ita animus si in iram, amorem aliosque se proiecit adfectus, non permittitur reprimere impetum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:2)
Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION