라틴어 문장 검색

"at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 563:1)
cuius spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, volneribus, quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum singulis emissa vestimentis miserabili agmine penates relinqueret, eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 29:1)
arreptus a viatore Iuppiter inquit "optime maxime Iunoque regina ac Minerva ceterique di deaeque, qui Capitolium arcemque incolitis, sicine vestrum militem ac praesidem sinitis vexari ab inimicis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 168:1)
utrimque urgentur Latini;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 350:2)
et cum anceps hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam ulla vis nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad unum omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:3)
ut si quis ei quem urgeat fames venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod vitale sit iubeat aut mortiferum vitali admisceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 433:1)
Campani cum a Samnitibus bello urgerentur, auxilio adversus eos a senatu petito, cum id non inpetrarent, urbem et agros populo R. dediderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha14)
interim pedes equitem adsecutus, et totis iam copiis Samnis urgebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 539:2)
in suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione ac respectu pugnabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 544:1)
vadunt igitur in proelium urgentes signiferos, et ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 178:2)
tum quoque profectos inde ad Luceriam, iuxta obsidentes obsessosque, inopia vexavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 185:1)
inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 304:1)
inde inermi paene agmine ac vexato volneribus in silvam Ciminiam penetratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:1)
urgent itaque alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 52:1)
palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 157:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION