라틴어 문장 검색

adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis pravis.
(세네카, 행복론, Liber IV 72:2)
" Sed inest," inquit, " huic bono etiam utilitas aliqua.
(세네카, 행복론, Liber IV 93:1)
Vis scire hoc ita esse nec illum utilitate corrumpi ?
(세네카, 행복론, Liber IV 97:2)
Quae illi contingere potest utilitas ex adfectu latenti ?
(세네카, 행복론, Liber IV 98:1)
Cum iam aetas aliquid prudentiae collegit et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere, propter quae non amabantur, admonitiones, severitatem et inconsultae adulescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis.
(세네카, 행복론, Liber V 23:3)
In beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi.
(세네카, 행복론, Liber V 61:5)
At pervenit ad me summa ex incolumitate eius voluptas, summa utilitas, et orbitatis gravissimum vulnus effugi.
(세네카, 행복론, Liber V 115:2)
tibi enim ad utilitatem tuam satis est quoslibet redemisse.
(세네카, 행복론, Liber VI 58:2)
Utilitatem rei partiris mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum.
(세네카, 행복론, Liber VI 58:5)
Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum.
(세네카, 행복론, Liber VI 59:1)
nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit;
(세네카, 행복론, Liber VI 96:1)
et quamquam maius illis propositum sit maiorque actus sui fructus, quam servare mortalia, tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam.
(세네카, 행복론, Liber VI 108:2)
laus imperatoria etiam victo duci redditur, si et prudentia et industria et fortitudo muneribus suis functa est.
(세네카, 행복론, Liber VII 75:5)
Potestne quicquam stultius esse quam quorundam sensus, hominum eorum dico qui prudentiam iactant ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 49:1)
Nullam ex omnibus virtutibus homini magis convenire, cum sit nulla humanior, constet necesse est non solum inter nos, qui hominem sociale animal communi bono genitum videri volumus, sed etiam inter illos, qui hominem voluptati donant, quorum omnia dicta factaque ad utilitates suas spectant ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION