라틴어 문장 검색

saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque ita de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 139)
tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, interdicta mihi, consule.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 140)
nec tamen officium nostro tibi carmine factum principe tam iusto posse nocere puto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 45)
- sustinet in nostro carmine saepe legi, nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, et de communi pars quoque nostra bono est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 47)
ne noceam grato vereor tibi carmine, neve intempestivus nominis obstet honor, quod licet (et tutum est) intra tua pectora gaude meque tui memorem teque fuisse pium, utque facis, remis ad opem luctare ferendam, dum veniat placido mollior aura deo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 56)
sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, et quod temptabam scribere versus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1013)
temporis illius colui fovique poëtas, quotque aderant vates, rebar adesse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1019)
dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1025)
carmina cum primum populo iuvenalia legi, barba resecta mihi bisve semelve fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1031)
tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi, iratus studio carminibusque meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1034)
hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1058)
sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam, iure tibi grates, candide lector, ago.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1067)
invenies toto carmine dulce nihil.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 13)
flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, materiae scripto conveniente suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 14)
delicias siquis lascivaque carmina quaerit, praemoneo, non est scripta quod ista legat, aptior huic Gallus blandique Propertius oris, aptior, ingenium come, Tibullus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION