라틴어 문장 검색

Eum vero facere aliquid non aliter intelligimus, quam cum quamdam esse causam eorum quae fiunt, quamvis ea nulla sua agitatione faciat, ut actio proprie dici queat, cum videlicet omnis actio in motu consistat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:3)
Si vero albedo vel aliquid incorporeum illis inesset particulis, nulla eorum continuatio ideo deperiret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:16)
Maxime vero Deus, qui ubique per substantiam esse conceditur, non habet quo moveatur localiter, cum ubique sit essentialiter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:18)
Prius autem spiritualis substantia erat, quae corpore naturae conjuncta est, et nunc quoque ut spiritualis permanet non corporea facta est. Cum ergo et nunc sicut ante juxta ipsam veritatis assertionem spiritus sit Deus, nec unquam quod spiritus est corporeum fiat, aut partes recipiat, quomodo proprie vel Verbum dicitur fieri caro, vel Deus homo, cum Verbum ipsum nunc etiam sit spiritus quia est Deus, sicut et ante incarnationem fuerat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:11)
Deus vero nec corporea res est, nec partibus constat ut dissolvi possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:13)
At vero cum quis agrum fodiens propter agriculturam thesaurum invenit, et haec inventio fortuita dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:18)
At vero qui diligentius liberum arbitrium inspexerit, nulli benefacienti hoc deesse dixerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:22)
Qui si nunc quoque hominem ex limo terrae formaret, vel feminam de costa viri produceret, sicut in primis actum est parentibus, nemo utique esset qui contra naturam vel praeter naturam id fieri non censeret, eo, ut dictum est, quod primordialium causarum institutio ad hoc minime sufficere posset, nisi Deus praeter solitum propria voluntate vim quamdam rebus impartiret, ut hoc inde fieri posset, qua videlicet voluntate et ex nihilo cuncta potuit creare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:20)
sive praescire futura, hoc est omnia quae futura sunt cognoscere antequam fiant, et ita ut de praesentibus vel praeteritis, de his quoque ipsum jam certum existere, sicut dudum superius ratione adhibita confirmavimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:4)
alium vero in quo categorica est vera, habens disjunctum subjectum, et quasi disjunctam in subjecto positam, et necessarii nomen semel positum in praedicato.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:20)
Qui cum saepius bello lacessiti se et suos defensarent fortiter, illi vero ignaviae operam dantes quasi prolaetarii ad solam voluptatem domi residerent, fixi de invicta fortitudine stipendianorum militum quos conduxerant, ipsos miseros indigenas domo patriaque pellere deliberant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:2)
II. At praedicta orientalis pars cum aliis tum eo nobilis habetur, quod aquis pene undique alluitur, quoniam a subsolano et euro cingitur oceano, ab aquilone vero immensarum paludum uligine, quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae per centum et eo amplius milia cum maximis fluminibus descendunt in mare.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:1)
IV. Nactus vero culmen regiminis, quantae fuerit in subiectos benignitatis, quantae in perversos districtionis non est nostrae facultatis evolvere, qui eius minima, quo conveniret sermone non possumus expedire.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:1)
Erat quoque egentibus dapsilis liberaliter, pupillis et viduis clementissimus pater, semper habens prae oculis dictum illius sapientis:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:4)
Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION