라틴어 문장 검색

ludi in circo per quadriduum facti hostiaeque quibus votae erant dis caesae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 357:1)
Claudio consule facta erant, quod patres de pace P. Scipionis potius arbitrium esse quibus legibus daretur quam consulis censuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 511:2)
patres igitur iurati - ita enim convenerat - censuerunt uti consules provincias inter se conpararent sortirenturve uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 538:1)
ite in suffragium bene iuvantibus divis et quae patres censuerunt vos iubete.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 70:2)
cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 89:2)
moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex incerta pecunia vovere licere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 91:1)
ex certa voveri debere, quia ea pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 91:2)
legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 107:1)
si quo minus inventum foret, expleri, ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 126:2)
qui cum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque ut triumphanti sibi invehi liceret in urbem, res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a maioribus non accepisse ut qui neque dictator neque consul neque praetor res gessisset triumpharet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 208:1)
id ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat aedemque Diiovi vovit, si eo die hostes fudisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 226:1)
consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 553:1)
Magna pars senatus nihil praeter res gestas, et an in magistratu suisque auspiciis gessisset, censebant spectare senatum debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 556:1)
ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul in Africa voverat, magno apparatu facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 567:1)
cum Atheniensium qui a Philippo obsidebantur legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset, plebe quod tot bellorum continuus labor gravis erat dissentiente, tenuit auctoritas patrum ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha5)

SEARCH

MENU NAVIGATION