라틴어 문장 검색

itaque saepe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus nec audimus, ut facile intellegi possit animum et videre et audire, non eas partis quae quasi fenestrae sint animi, quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:3)
Adsunt enim, qui haec non probent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 75:5)
vellem adesse posset Panaetius - vixit cum Africano - , quaererem ex eo, cuius suorum similis fuisset Africani fratris nepos, facie vel patris, vita omnium perditorum ita similis, ut esset facile deterrimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 80:1)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:1)
si inquit fuero, sensus adsit, sive secetur quid sive avellatur a corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:6)
Atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:1)
iam tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:4)
aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:5)
est ergo aegritudo opinio recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur, laetitia opinio recens boni praesentis, in quo ecferri rectum esse videatur, metus opinio impendentis mali, quod intolerabile esse videatur, libido opinio venturi boni, quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:6)
Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae θύμωσισ Graece dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 21:1)
oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit, tamen verbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:7)
quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest, alterum semper impendet, esse non miser?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:7)
aderit enim malorum, si mala illa ducimus, turba quaedam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:4)
qui autem illam maxume optatam et expetitam securitatem - securitatem autem nunc appello vacuitatem aegritudinis, in qua vita beata posita est - habere quisquam potest, cui aut adsit aut adesse possit multitudo malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION