라틴어 문장 검색

Ignis suum calorem etiam in ferro tenet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 267)
Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam, attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 4:2)
Et quid est aliud contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus uestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamentum quidem contra egritudines explorare?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:15)
quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:4)
Abeunte igitur amico, remansit Aeduini solus foris, residensque mestus ante palatium, multis coepit cogitationum aestibus affici, quid ageret, quoue pedem uerteret, nescius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:17)
in quo uidelicet pelago bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt, sibimet inuicem cotidie conpugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent, praefatum pelagus intrat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI]. 1:6)
rura ferunt messes, calidi cum sideris aestu deponit flauas annua terra comas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 130)
Atque utinam uano nequiquam terrear aestu!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 510)
At media est Phoebi semper subiecta calori, seu propior terris aestiuum fertur in orbem seu celer hibernas properat decurrere luces;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae47)
Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, quod mea nunc uexat corpora fessa calor?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 171)
quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 44:2)
ea conluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa volgabant morbos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 66:1)
ut tamquam navale bellum tempestatibus captandis et observando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 62:2)
quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 356:2)
quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION