라틴어 문장 검색

At is, quae in priorem posterio-remve partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod vis adiecta facilius id in suam sedem compellit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 17장10)
Nervis extensis, si in priorem partem os venit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit (16.3):
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장31)
Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 21장6)
quos tamen Homerus non in pestilentia neque in uariis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed uulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 3:2)
siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, uix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 5:1)
et cum per uolnus alicuius uiscera patefacta sunt, eum, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 25:2)
Cur enim potius aliquis Hippocrati credat quam Herophilo?
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 28:2)
Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 34:1)
Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 51:1)
Cum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inueniat, quod non utique fortasse sed saepius tamen etiam respondeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 51:2)
Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa euidentia eius opinioni repugnat * * quia raro nisi post horum aliquid morbus uenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 58:1)
Ex quo disci potest, ut uera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 61:1)
eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus uidet:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:2)
Estque etiam proprium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 70:2)
Vbi experrectus est aliquis, paulum intermittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION