라틴어 문장 검색

ut sensus gustationis ex parte nihil aliud sit quam olfactus interior, transiens et descendens a narium meatibus superioribus in os et palatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:8)
Si enim aer fuerit subter aquam, ascendit rapide versus superficiem aquae, per motum illum plagae (quam vocat Democritus), per quam aqua descendens percutit et attollit aerem sursum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:3)
Verum iste appetitus ascendendi et descendendi aut est in schematismo corporis quod movetur, aut in sympathia sive consensu cum alio corpore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:8)
atque cum non daretur ei intrare propter angustias, non cessavit jacere multos lapillos, per quos surgeret et ascenderet aqua ut bibere posset;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:5)
Videmus flammas in incendiis majoribus, quam alte in sursum ascendant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:2)
At fumus angustior circa basin ascendendo dilatatur, et fit tanquam pyramis inversa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:7)
atque etiam in aere, et fractione ejus, quando dissipatur et ascendit in parvis portiunculis per aquam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:5)
Quod si grandioris esset magnitudinis quam ut aer libenter cederet, tum aer majoris pressurae impatiens campanulam ex aliqua parte elevabat, et in bullis ascendebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:6)
At admoto calore, e contra appetit dilatari, et concupiscet novam sphaeram, et transit et migrat in illam libenter, tanquam in novam formam (ut loquuntur);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:9)
At in motu excitationis, multiplicantur et transeunt virtutes tantum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:11)
sin sumantur interius, vapores eorum, ascendentes ad caput, spiritus in ventriculis cerebri contentos undequaque fugant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:15)
necnon in motibus, qui transeunt et fortificantur de rota in rotam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:9)
Sed ad pretium adamantis aut carbunculi, qui lumine vario pulcherrime spendent, nunquam ascendet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:11)
Iam vero, ut a theologica et philosophica veritate ad veritatem aut potius veracitatem in civibus negotiis transeamus, agnoscent vel ipsi qui eam non exercent apertam et minime fucatam in negotiis gerendis rationem praecipuum esse humanae naturae decus;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:2)
Praecipitur in libris nonnullis religiosorum qui tractant de mortificatione, ut recogitet secum homo quantus sit dolor cum vel minimus digiti articulus torquetur, atque inde aestimet quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur et dissolvitur, cum tamen mors saepenumero transeat minore cum dolore quam sentitur in tortura membri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION