라틴어 문장 검색

prosiluit pavidus deiecto antistite princeps marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, dum tremefacta cohors dominique oblita supinas erigit ad caelum facies atque invocat Iesum, iamne piget facti?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3157)
rota lurida solis haeret, et excidium sentit iam iamque futurum, seque die medio velandum 1 tegmine glauco, splendoremque poli periturum nocte diurna orbe repentinis caput obnubente tenebris.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3207)
Occurrit dubitans hic dissertator et illud obicit, anne fides capit ut substantia flante inspirata Deo cruciatum sentiat, utque inferni petat ima poli barathroque coquatur?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3258)
Nox et tenebrae et nubila, confusa mundi et turbida, lux intrat, albescit polus, Christus venit, discedite.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus1)
quae polus aut humus aut pelagus aëre, gurgite, rure creant, haec mihi subdidit, et sibi me.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum9)
his sumptis Danielus excitavit in caelum faciem, ciboque fortis
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum24)
quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris, incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere, ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam, qui dici stabilem se voluit petram, nostris igniculis unde genus venit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae3)
quia mens soluta curis, cui est origo caelum purusque fons ab aethra, iners iacere nescit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum6)
non ante caeli principem septemplicis Moses tremendi fidus interpres throni potuit videre, quam decem recursibus quater volutis sol peragrans sidera omni carentem cerneret substantia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium9)
hortator ille primus et doctor novae fuit salutis, nam sacrato in flumine veterum piatas lavit errorum notas, sed tincta postquam membra defaecaverat, caelo refulgens influebat Spiritus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium17)
hoc est quod atri livor hostis invidet, mundi polique quod gubernator probat, altaris aram quod facit placabilem, quod dormientis excitat cordis fidem, quod limat aegram pectoris rubiginem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium57)
veniunt mox praemia caelo, pretiumque rependitur ingens;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti17)
hunc et prophetis testibus isdemque signatoribus testator et sator iubet adire regnum et cernere, regnum, quod ambit omnia dia et marina et terrea a solis ortu ad exitum, et Tartara et caelum supra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae24)
"vos nemus adpositasque meo sub honore sacrantes (sum quianam Caelo genitus) celebrabitis aras."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권38)
sed caligantes animas et luce carentes in Iovis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis mactatas taetro leti inmersere barathro, supremum regimen crassis in partibus orbis esse rati mersoque poli consistere fundo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권94)

SEARCH

MENU NAVIGATION