라틴어 문장 검색

sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 54:2)
philistus quoque meretur, qui turbae quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidis et ut multo infirmior ita aliquatenus lucidior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 75:2)
multum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 95:4)
itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, defensionem illi scriptam obtulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem, sed parum sibi convenientem iudicavisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 12:1)
quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo, quamvis esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam sibi, seque non consecutum, sed omnia fecisse, ut posset consequi, dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 21:1)
nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 194:2)
unum modo in illa immensa vastitate cernere videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instruct nave hoc mare ingressus, contrahit vela inllibetque remos et de ipso demum genere dicendi, quo sit usurus perfectus orator, satis habet dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 5:2)
Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장8)
convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)
Sed tamen et amicum habere vult et vicinum et contubernalem, quamvis sibi ipse sufficiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 3:6)
Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 15:1)
Et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen quia multa extra causam valent, et quod aequissimum est spera, et ad id te quod est iniquissimum conpara.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 12:1)
Hoc philosophia praestat, in conspectu mortis hilarem et in quocumque corporis habitu fortem laetumque nec deficientem, quamvis deficiatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:2)
Seminis modo spargenda sunt, quod quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 2:1)
Itaque de secessu cogitans numquam Canopum eliget, quamvis neminem Canopus esse frugi vetet, ne Baias quidem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION