라틴어 문장 검색

ubi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes silvasque vertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 150:1)
fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 246:2)
quo cum Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 283:1)
priori Valerio Samnitium legiones - eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant - occurrunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 341:1)
huic agmini Torquatus consul ad Trifanum - inter Sinuessam Minturnasque is locus est - occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 160:2)
ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 278:1)
dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia - et frequenter ibi habitabatur - circumiecta muris incendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 403:2)
dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 499:1)
ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt, adeo incompositae ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 517:1)
Scipioni segne bellum et simile prioris anni militiae exspectanti hostes ad Volaterras instructo agmine occurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 148:1)
et velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Volumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 256:2)
paucis citra milibus lignatores ei cum praesidio occurrunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 345:1)
septem milia passuum cum abessent a Cominio, revocati ab suis neutri proelio occurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 626:3)
pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 223:1)
quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 259:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION