라틴어 문장 검색

initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque, si nostra sit, ornandam, si aliena, infamandam statim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 218:1)
et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur a iudice aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 268:1)
nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit, rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere voluit,videatur expressum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 47:1)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
suspectam enim facit iudici causam, et frequenter, quae statim dicta omnem dubitationem sustulissent, dilata ipsis praeparationibus fidem perdunt, quia patronus et aliis crediderit opus fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 339:2)
nam prima statim quaestio pro Milone est, an ei fas sit lucem intueri qui a se hominem necatum esse fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 369:5)
Non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:2)
id autem tum faciendum, cum est aliquid, cui responderi non statim possit, potuerit autem, si tempus ad disponendum fuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 235:4)
nam quod fideliter firmum est a primis statim actionibus arripere optimum est, quo saepius diutiusque dicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 235:5)
at si protinus dicenti occidisti respondeatur non occidi, statim pugna est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 14:5)
opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:3)
nec statim eo , quod occurrit ultro, a rustico restitutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 65:5)
qua in causa praeponendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae, quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an de aequitate dicendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 276:1)
quorum utrumque in his est, quae me iuvene ubique cantari solebant, magnorum navigabiles fontes sunt, et generosioris arboris statim planta cum fructu est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 139:3)
cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION