라틴어 문장 검색

nuntiabant legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 490:1)
contemnere in vicem et contemni, castigantibus legatis tandem ita comparatum est ut alternis diebus summam imperii haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 496:1)
duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 499:2)
iam fames quam pestilentia tristior erat, ni dimissis circa omnes populos legatis qui Etruscum mare quique Tiberim accolunt ad frumentum mercandum, annonae foret subventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 572:1)
superbe ab Samnitibus qui Capuam habebant Cumasque legati prohibiti commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 573:1)
eorum legatos utriusque gentis populos circumisse castigantes ignaviam, quod abditi intra muros populabundos in agris vagari Romanos priore anno et opprimi Verruginis praesidium passi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 614:2)
eo anno, quia tempus indutiarum cum Veienti populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 637:1)
Fabio Ambusto L. Valerio Potito tribunis militum consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 642:3)
legatis Romanorum a Fidenatibus occisis, quoniam ob rem p. morte occubuerant, statuae in rostris positae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha9)
auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum nostrorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 46:1)
res repetentes legatos nostros haud procul afuit quin violarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 46:3)
hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci propria etiam causa infesti, quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Veios accessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 93:1)
ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 100:3)
sed auctorem levem nec satis fidum super tanta re patres rati decrevere legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 180:2)
iamque Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis venerunt sortem oraculi adferentes congruentem response captivi vatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 188:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION