라틴어 문장 검색

est autem quod sentias dicendi libere locus - malim mihi L. Crassi unam pro M'. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 2:5)
tum Brutus Torquati et Triari mentione commotus - utrumque enim eorum admodum dilexerat - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:1)
sed nimia vetustas nec habet eam quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis - num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:16)
Nunc quoniam iam ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:5)
Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi adsentari putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:9)
Longi sermonis initium pepulisti, inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장2)
Eoque magis hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis contentione dicebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 5:4)
Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 1:5)
Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut [nunc] vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 6:1)
Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. III.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 6:2)
Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:5)
cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistine illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:2)
Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam. IV.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:3)
Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnis inpendere tibi proxumis Idibus senties;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 14:4)
Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam, ut intellegas, quid hi de te sentiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION