라틴어 문장 검색

ille velut pecoris lupus expugnator opimi, pectora tabenti sanie gravis hirtaque saetis ora cruentata deformis hiantia lana, decedit stabulis huc illuc turbida versans lumina, si duri comperta clade sequantur pastores, magnique fugit non inscius ausi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권162)
"non vanae monstra quietis, nec somno comperta loquor, 'tune' inquit, 'inertes Inachidas - redde haec Parnassia serta meosque redde deos - tantam patiere amittere noctem, degener?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권74)
At genitor sceleris comperto fine profundis erupit tenebris, saevoque in limine profert mortem imperfectam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권313)
Gemitus dolores indicat, non vindicat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H2)
Astus cinaedum celat, aetas indicat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 024)
Inertia indicatur, cum fugitur labor.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 272)
Paratae lacrimae insidias, non fletum indicant.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 545)
Ex his fiunt Christiani, utique de conperto, et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant, et sunt tanti quanti et denotamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 6:1)
Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et 1 deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 6:2)
Si ea est qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, conperta inprimis illa omni ratione quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 31:1)
Nos igitur, qui domino cognito etiam aemulum eius inspeximus, qui institutore comperto et interpolatorem una deprehendimus, nec mirari neque dubitare oportet:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:12)
Porro in prouincia Orientalium Anglorum, quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis uel traditione priorum, partim reuerentissimi abbatis Esi relatione conperimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:7)
Cui etiam, ut promtiores ad suffragandum possitis existere, causam uobis iniunximus subtiliter indicare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIV.8)
Quae omnia rudi Anglorum genti oportet haberi conperta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:4)
Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION