라틴어 문장 검색

neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 443:1)
ipse Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus vexavit, L. Quinctius Flamininus, frater consulis, navali proelio Attalo rege et Rhodiis adiuvantibus Euboeam et maritimam oram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha4)
simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum - necdum enim debellatum erat - exercitu navibusque adiuturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 250:1)
cum ad portas prope sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis, Philippo ex propinquo socios adiuvante et infesto iis, qui partis adversae fuissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 338:2)
proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia opus fuit, viduarum pecuniae adiuverunt aerarium et, cum dii quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronae universae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 65:1)
vos quoque in ea re consilio me adiuvate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 204:2)
et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortes fortunam adiuvare aiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 443:2)
his vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat, et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 444:1)
quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 466:1)
magno opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 676:3)
hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 402:1)
Macedones pro vallo locati primo facile sustinebant Romanos, temptantes ab omni parte aditus, multum adiuvantibus, qui ex loco superiore fundis velut nimbum glandes et sagittas simul ac iacula ingerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 227:1)
Q. Minucium confidere brevi subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 446:1)
multum etiam adiuturam notitiam maris terrarumque et ventorum, quae omnia ignaros turbatura hostes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 483:2)
Acilius Glabrio consul Antiochum ad Thermopylas Philippo rege adiuvante victum Graecia expulit idemque Aetolos subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVI Periocha1)

SEARCH

MENU NAVIGATION