라틴어 문장 검색

sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 16:2)
Orator ergo Demosthenes non fuit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 20:2)
quodsi defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus, an oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur an sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum habet, consecutos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 24:1)
ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque, perfectum oratorem esse Ciceronem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 25:2)
sed cum proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, cum quaeram oratorem, quem et ille quaerebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 25:4)
nihilo tamen minus oratorem eum negabo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 29:2)
sed proditorem, transfugam, praevaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 30:2)
quodsi mediocribus etiam patronis convenit haec, vulgo dicitur, bonitas, cur non orator ille, qui nondum , sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 30:3)
debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut hostium imperatori.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:3)
id si constiterit, multa iam video posse evenire, propter quae orator bene suscipiat tale causae genus, quale remota ratione honesta non recepisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 45:3)
utrumne salvum eum nolet is, qui a nobis finitur, orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 46:4)
quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 47:1)
si liqueat igitur oratori futurum bonum virum, cui vera obiicientur, non id aget, ut salvus sit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 48:2)
nonne ei communis utilitas oratorem advocabit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 49:2)
ita, si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 49:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION