라틴어 문장 검색

ad id celerrimae quinque naves delectae ac L. Valerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnis navis legatos separatim custodiendos divideret daretque operam ne quod iis conloquium inter se neve quae communicatio consilii esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 461:1)
convenit ut, cum Romanos Sicilia expulissent - id autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent - , Himera amnis, qui ferme mediam dividit, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 77:2)
oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 246:1)
unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:2)
itaque provinciae atque exercitus divisi:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 558:1)
tum duo milia Gallorum Poenus in tres divisa partis per urbem dimittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 135:1)
et est non altitudine, ut ceterae, tuta, sed loco posita et ab urbe muro tantum ac fossa divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 157:2)
Claudius eo post paucos dies Venit - vendiderunt diviseruntque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 212:2)
divisis copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus apte ad tegendas insidias oppositis subsistit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 225:1)
quam obtulit transfuga nuntians diem festum Dianae per triduum agi et, quia alia in obsidione desint, vino largius epulas celebrari et ab Epicyde praebito universae plebei et per tribus a principibus diviso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 353:1)
neque recipiendum quemquam neque mittendum et, quo intentius custodiae serventur, opportuna dividenda praefectis esse, ut suae quisque partis tutandae reus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 443:2)
partibus dividendis ipsi regio evenit ab Arethusa fonte usque ad ostium magni portus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 444:1)
urbs diripienda militi data est custodibus divisis per domos eorum qui intra praesidia Romana fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 459:2)
et si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo imperatores Romanos aut alterum ex iis, et si divisissent copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene gerendae rei fortunam daturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 97:1)
exercitus ita per provincias divisi:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION