라틴어 문장 검색

Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per fraenum corporis dominantis, conspicitur in solutione sanguinis et urinarum per frigus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:1)
Atque ideo fit, ut omnia corpora quae continent spiritum acrem (ut sales, et hujusmodi) durent et non solvantur, ob fraenum permanens et durabile spiritus dominantis et imperiosi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:4)
Quatuor enim virtutes sive operationes sunt in magnete, quae non confundi, sed separari debent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:10)
Quarta, communicationis virtutis ejus de lapide in ferrum, et de ferro in ferrum, absque communicatione substantiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:15)
Verum hoc loco de prima virtute ejus tantum loquimur, videlicet coitionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:16)
verum ligatur ista virtus, sicut et illa, licet non iisdem modis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:23)
At in motu excitationis, multiplicantur et transeunt virtutes tantum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:11)
ipse autem nihil ex virtute perdit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:21)
Aliud enim medium luci convenit, aliud sono, aliud calori et frigori, aliud virtutibus magneticis, necnon aliis nonnullis respective.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 463:3)
Neque iste motus omnino spiritibus proprius est, licet in plerisque corporibus spiritus dominentur ob motum celerem et penetrationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:7)
Veruntamen in corporibus magis condensatis, nec spiritu vivido et vigente (qualis inest argento vivo et vitriolo) repletis, dominantur potius partes crassiores;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:8)
Non enim in descriptione motus istius regii, de praedominantia motuum aut virtutum tractamus, sed praedominantia partium in corporibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:12)
Proposuimus itaque jam species sive elementa simplicia motuum, appetituum, et virtutum activarum, quae sunt in natura maxime catholica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:1)
Interim sufficient et boni erunt usus ad pensitandas praedominantias virtutum et exquirendas instantias luctae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:10)
Id quod ex potentissimis corporum pneumaticorum virtutibus (quae aliter tanquam pulveris minuti natarent in vacuo), et multis aliis demonstrationibus, nobis satis liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION