라틴어 문장 검색

Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 4:1)
Ne tu, cum hoc legeris, non partes libelli, sed totum libellum improbabis, negabisque ullius pretii esse, cuius pretium reposcaris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 6:2)
Nonne si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 10:1)
Finem existimas?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:1)
Quin etiam Domitius Afer, qui illos in nomen assumpsit, reliquit testamentum ante decem et octo annos nuncupatum, adeoque postea improbatum sibi, ut patris eorum bona proscribenda curaverit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 5:2)
Ut in vita sic in studiis pulcherrimum et humanissimum existimo severitatem comitatemque miscere, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam excedat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 1:1)
Atque ego optimum et emendatissimum existimo, qui ceteris ita ignoscit, tamquam ipse cotidie peccet, ita peccatis abstinet tamquam nemini ignoscat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 2:1)
Vereor enim ne id quod improbo consectari carpere referre huic quod cum maxime praecipimus repugnet.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 4:3)
ego beatissimum existimo, qui bonae mansuraeque famae praesumptione perfruitur, certusque posteritatis cum futura gloria vivit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 1:2)
Sed licet videar, omnia scripta tua pulcherrima existimo, maxime tamen illa de nobis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 8 1:2)
Incipio enim satis absolutum existimare, de quo tanta diversitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:2)
Cui obsequio meo opto, ut existimes constare rationem, cum omnia facta dictaque mea probare sanctissimis moribus tuis cupiam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 3:1)
Hos interim, sicut inveneram, in ministerio eius relinquendos existimavi, praesertim cum ad frumentum comparandum iret in Paphlagoniam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 272)
eosdem rursus a re publica pasci otiosos inutile, non pasci etiam periculosum existimabam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 3:2)
modo ne existimes breuius esse ab urbe mitti, cum ex Graecia etiam ad nos uenire soliti sint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 40 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION