라틴어 문장 검색

"Cum dicis iuveni stultum qui donet amico, qui paupertatem levet attollatque propinqui, et spoliare doces et circumscribere et omni crimine divitias adquirere;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV84)
lacrimae siccentur protinus, et se excusaturos non sollicitemus amicos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI7)
Prima trans Alpes arma nostra sensere Saluvii, cum de eis fidissima atque amicissima civitas Massilia quereretur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 3:1)
CATILINAM luxuria primum, tum hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae conpulere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 1:1)
Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
Cum igitur consedissent, Horus Avienum intuens, quem familiarius frequentare solitus erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 13:3)
Non est, mi Evangele, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 11:1)
Nam et maiores nostri omnem dominis invidiam, omnem servis contumeliam detrahentes, dominum patremfamilias, servos familiares appellaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 11:5)
Nam Seleuci regis servus, cum serviret amico eius a quo dominus fuerat interemptus, coenantem in ultionem domini confodit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 27:3)
Caesarem, cum milites in amissorum locum substitueret, servos quoque ab amicis accepisse et eorum forti opera usum esse conperimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 32:2)
ἀπόλλων Φιλήσιος, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione consalutamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 49:2)
quod significat harmoniam caeli, quae soli amica est quasi sphaerarum omnium de quibus nascitur moderatori, nec tamen potest nostris umquam sensibus deprehendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 7:2)
Post Mutinensem fugam quaerentibus, quid ageret Antonius, respondisse familiaris eius ferebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 7:2)
Idem Augustus, quia Maecenatem suum noverat stilo esse remisso molli et dissoluto, talem se in epistolis quas ad eum scribebat saepius exhibebat, et contra castigationem loquendi quam alias ille scribendo servabat in epistola ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 12:1)
Non putabam me tibi tam familiarem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION