라틴어 문장 검색

at, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 46:8)
non igitur fato fiunt, quaecumque fiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 46:9)
Quocirca, si Stoicis, qui omnia fato fieri dicunt, consentaneum est huius modi oracla ceteraque, quae a divinatione ducuntur, conprobare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide, ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 49:1)
ratio ipsa coget et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:6)
dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates, ut necessitatem fati confirmet invitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 57:2)
Eas enim veteres illi, quibus omnia fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:2)
Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:4)
Quod cum vitiosum sit, probabiliter concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:9)
Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret et nihil vellet sine praepositis causis evenire, causarum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et retineat fatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:1)
Quam ob rem, cum dicimus omnia fato fieri causis antecedentibus, non hoc intellegi volumus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:3)
si omnia fato fiant, sequi illud quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et proximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:6)
Quam ob rem, qui ita fatum introducunt, ut necessitatem adiungant, in eos valebit illa conclusio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:1)
Quodsi aliqua res efficeretur sine causa antecedente, falsum esset omnia fato fieri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:2)
sin omnibus, quaecumque fiunt, veri simile est causam antecedere, quid adferri poterit, cur non omnia fato fieri fatendum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:3)
Haec cum ita sint a Chrysippo explicata, si illi, qui negant adsensiones fato fieri, fateantur tamen eas non sine viso antecedente fieri, alia ratio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION