라틴어 문장 검색

Quod ne adfirmem potius quam probem, ipsa Aristotelis verba ponam ex libro quem de poetis secundo subscripsit, in quo de Euripide loquens sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:2)
In libro quarto in describenda Elissae morte ait quod ei crinis abscisus esset his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 1:1)
In libro enim quarto Virgilius Elissam facit, postquam ab Aenea relinquitur, velut ad sacricolarum sagarumque carmina et devotiones confugientem, et inter cetera ait sedandi amoris gratia herbas quaesitas quae aeneis falcibus secarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 7:1)
sed Carminii curiosissimi et docti verba ponam, qui in libro de Italia secundo sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 13:1)
In libro nono Virgilius posuit hos versus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 15:1)
Polemon vero in libro qui inscribitur περὶ τῶν ἐν Σικελίᾳ θαυμαζομένων ποταμῶν sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 26:1)
Ephorus, notissimus historiarum scriptor, in libro quinto sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 7:2)
Nec Ephorus solus, sed etiam Phileas vetus scriptor in eo libro qui inscribitur Asia ita meminit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 7:4)
Arati etiam liber Elegion fertur, in quo de Diotimo quodam poeta sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 8:1)
In libro enim vetustissimorum carminum, qui ante omnia quae a Latinis scripta sunt conpositus ferebatur, invenitur hoc rusticum vetus canticum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 18:1)
Meminit eius Pherecydes in libris historiarum, aitque Iovem Alcmenae pretium concubitus carchesium aureum dono dedisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 3:2)
Alexander Aetolus, poeta egregius, in libro qui inscribitur Musea refert quanto studio populus Ephesius dedicato templo Dianae curaverit praemiis propositis ut qui tunc erant poetae ingeniosissimi in deam carmina diversa conponerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 4:1)
Nam Nicander huius est auctor historiae, poeta quem Didymus, grammaticorum omnium quique sint quique fuerint instructissimus, fabulosum vocat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:2)
In tertio libro cursim legitur, neque unde translatum sit quaeritur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 11:1)
In talibus locis grammatici excusantes inperitiam suam inventiones has ingenio magis quam doctrinae Maronis adsignant, nec dicunt eum ab aliis mutuatum, ne nominare cogantur auctores.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION