라틴어 문장 검색

quorum supereminet unus ut meritis sic sede locus, qui continet alta scrutantes ratione viros quid machina caeli, quid tellus, quid fossa maris, quid turbidus aer, quid noctis lucisque vices, quid menstrua lunae incrementa parent, totidem cur damna sequantur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium16)
harmoniam dicens etiam quod quattuor istis sic sedeant elementa modis ut pondere magnis sit locus inferior media tellure (quod autem perfecte medium est, imum patet esse rotundi);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium29)
"cordi est si iungere gressum, dicam qua pariter sedem tellure locemus."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem55)
tu si publica fata non vetarent ut Byrsam peteres vel Africanae telluris Tanaiticum rebellem, confestim posito furore Martis post piratica damna destinaret plenas mercibus institor carinas, et per te bene pace restituta non ultra mihi bella navigarent.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium57)
sed tamen 1 tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem pondere nivali seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:5)
Serum post patruos patremque carmen haud indignus avo nepos dicavi, ne fors tempore postumo, viator, ignorans reverentiam sepulti tellurem tereres inaggeratam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 5:5)
"quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem nunc velut hosticum solum fugias?"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:2)
certe si quid voraginosum est, ipse humo advecta scrobibus oppletis trepidus exaequat, utpote beluam suam de valle Tarnis ducaliter antecessurus, musculis similis inter saxosa vel brevia ballaenarum corpulentiam praeguber-nantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 1:3)
cuius aculeo non sola penetratur aut harena subtilis aut humus fossilis, sed si saxei montis oppressu fontium conditorum vena celetur, aperit arcanum liquentis elementi secretorum caelestium natura violentior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:5)
potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
haec placet, haec timidae tellus tutissima matri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권92)
"cara mihi tellus, magnae cui pignora curae depositumque ingens timido commisimus astu, sis felix taceasque, precor, quo more tacebat Creta Rheae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권160)
dat bello pedites Aetolus et asper Acarnan, Argos agit turmas, vacuantur pascua ditis Arcadiae, frenat celeres Epiros alumnos, Phocis et Aoniae iaculis rarescitis umbrae, murorum tormenta Pylos Messenaque tendunt, nulla immunis humus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권172)
"quibus abditus oris quave iubes tellure peti?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권202)
"placuit Lycomedis conscia tellus, o scelus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권217)

SEARCH

MENU NAVIGATION