라틴어 문장 검색

age contra, quae illi infeste in nos fecerint, repetite, ut ex eo quid speretis habeatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 181:1)
facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvii durior sententia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 205:2)
quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte quod gravissimum exercitus erat Hasdrubal quacumque posset evadere e saltu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 241:1)
id non impetravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 293:1)
classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi traiecturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 69:1)
huius famae consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem intermissam per multos annos ob indignitatem flaminum priorum repetivit, ut in senatum introiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 121:1)
Flamen vetustum ius sacerdotii repetebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 122:2)
ego vero experiar, inquit milites, et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 206:3)
per dies aliquot hostiae maiores sine litatione caesae, diuque non impetrata pax deum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 360:2)
interim triginta dierum indutiae impetratae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 454:2)
Hannibal copiis eius ad suas additis Venusiam retro quibus venerat itineribus repetit, atque inde Canusium procedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 634:2)
repetentibus Siciliam classis Punica - septuaginta erant longae naves - occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:1)
terra marique victor Romanus cum magna omnis generis praeda Lilybaeum repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 52:1)
eos Plator venia ab Sulpicio impetrata in naves impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit, ipse ad Attalum se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 80:1)
ad quorum discessum non respiravit modo Mago, cum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum spem recuperandae Hispaniae nanctus, nuntios Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem civilem in castris Romanis, simul defectionem sociorum in maius verbis extollentes hortentur ut auxilia mitterent quibus traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 462:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION