라틴어 문장 검색

Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 56:1)
materiam dat bonorum ac malorum et initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 2:3)
Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 1:4)
Quotiens enim felicitatis et causa et initium fuit, quod calamitas vocabatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:3)
Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 10:6)
tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant, qui initio quidem gaudent, ut solet populus largitione nocitura frustra plenus, et quae non potest haurire, contrectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:5)
nulli non initium verecundum est et exorabile, sed ab hoc latius funditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 2:6)
tanta est caecitas mentium et tanta initiorum suorum unicuique, cum processit, oblivio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 8:2)
Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 5:3)
Nempe vos a manifestis beatam vitam initium sui capere dicitis."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 6:1)
Quod secundum naturam est, quod contigit protinus nato, non dico bonum, sed initium boni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 7:3)
bonum non in quolibet corpore, non in qualibet aetate invenitur et tantum abest ab infantia, quantum a primo ultimum, quantum ab initio perfectum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 10:2)
tamquam equus reminiscitur viae, cum ad initium eius admotus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 16:3)
Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:1)
beneficio tamen laterum extollebatur et quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur, ipsa actione adcrescebat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION