라틴어 문장 검색

Bina dabo argento perfecta atque aspera signis pocula, devicta genitor quae cepit Arisba, et tripodas geminos, auri duo magna talenta, cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:11)
Forma tum vertitur oris antiquum in Buten;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:6)
Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:24)
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:1)
"O fortunatae gentes, Saturnia regna, antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:5)
Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, finis super usque Sicanos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:12)
Pulsus ob invidiam regno viresque superbas Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, infantem fugiens media inter proelia belli sustulit exsilio comitem matrisque vocavit nomine Casmillae mutata parte Camillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:4)
" Fuit ingens monte sub alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:7)
Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine avum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:1)
Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos, praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi excutit effunditque solo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:1)
" Nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:9)
Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS36)
Adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subter labentia muros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:9)
tibi res antiquae laudis et artem ingredior, sanctos ausus recludere fontis, Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:15)
aut unde iratus silvam devexit arator et nemora evertit multos ignava per annos antiquasque domos avium cum stirpibus imis eruit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION