라틴어 문장 검색

Mage cavenda amicorum invidia, quam insidiae hostium.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M5)
Subiecta semper invidiae felicitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S24)
Invidiam ferre aut fortis aut felix potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 246)
Invidia loquitur quod subest, non quod videt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 263)
Nam etsi nullos inimicos tibi faciat iniuria, multos tamen facit invidia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 388)
Scis, quid est invidia? dolor animi est ex alienis commodis.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 693)
Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire quod auditum damnare non possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 3:1)
In reos maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 8:5)
His vos restitutis summam maiestatem contulistis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 8:1)
Itaque sacrilegii et maiestatis rei convenimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 1:3)
Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si conmercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis quorum collegas adoratis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 13:1)
Maiestas quaestuaria efficitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:2)
Ipsum quod imago dei vestri ignominiosum caput et famosum vestit, quod corpus inpurum et ad istam artem effeminatione productum Minervam aliquam vel Herculem repraesentat, nonne violatur maiestas et divinitas constupratur laudantibus vobis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 3:1)
Si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur tam eorum qui eiusmodi factitant quam eorum quibus factitant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 5:3)
Quod colimus, deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum verbo quo iussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci nomen mundo κόσμον accommodaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION