라틴어 문장 검색

Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti, perfuga ab eo venit in castra Fabrici eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:2)
itaque non aperuit solum incendio viam, sed flammis in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque viridis materiae flagrantis ita consternavit hostes ut minor moles superantibus vallum militibus munitum in castra Volscorum Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 23:1)
cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo, veluti aliquid oblitus, iuris iurandi solvendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 694:2)
inde littora legens cum ad propinquum castris hostium promunturium venisset, egressus callibus notis nocte Pleias pervenit et sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu ignem casis ab omni parte castrorum iniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 302:1)
sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem, victos tandem illos Martios animos Romanis debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 138:1)
ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque, quae tam diu Capuae erat, nulli non probabilem causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 169:2)
quum, enim, duo exercitus castra movere caepissent, Britanni flumen trajicere, copiasque in unum conferre facillime poterant, Americani, autem, ob numerum exiguum, nil magnum ordiri, neque longius a castris prodire audebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.47)
interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION