라틴어 문장 검색

Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 2:9)
alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:6)
Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum simillimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 1:7)
Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate vel copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:2)
Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa perspicue vitia contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:5)
quod si virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 1:1)
atqui quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quoniam a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 2:5)
nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장3)
sed quid ego de me loquor, qui morum ac temporum vitio aliquantum etiam ipse fortasse in huius saeculi errore verser?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 4:1)
Si aedes eae corruerunt vitiumve faciunt quarum usus fructus legatus est, heres restituere non debet nec reficere, non magis quam servum restituere, si is cuius usus fructus legatus esset deperisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 5:2)
Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix viti fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 5:2)
eius generis formae loci vitio et manu nocens, quarum altera iubetur ab arbitro coerceri altera non iube- tur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 2:4)
natura, ut vitium in dies crescat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 2:6)
haec extrahit vitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat is et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:7)
cum vero eodem quasi maxumus quidam magister populus accessit atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime naturae vim vidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION